Missale Romanum - S. Francisci de Sales, episcopi et Ecclesiae doctoris

Proprium de Sanctis
Ianuarius

Die 24 ianuarii
S. Francisci de Sales, episcopi et 
Ecclesiae doctoris
Memoria

De Communi pastorum: pro episcopo, vel de Communi doctorum Ecclesiae.

Collecta 
Deus, qui ad animárum salútem
beátum Francíscum epíscopum ómnibus
ómnia factum esse voluísti,
concéde propítius, ut, eius exémplo,
tuae mansuetúdinem caritátis
in fratrum servítio semper ostendámus.
Per Dóminum.

Super oblata 
Per hanc salutárem hóstiam quam offérimus tibi, Dómine,
cor nostrum divíno illo Sancti Spíritus igne succénde,
quo mitíssimum beáti Francísci ánimum mirabíliter inflammásti.
Per Christum.

Post communionem 
Concéde, quaesumus, omnípotens Deus,
ut, per sacraménta quae súmpsimus,
beáti Francísci caritátem
et mansuetúdinem imitántes in terris,
glóriam quoque consequámur in caelis.
Per Christum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario