Missale Romanum - S. Raimundi de Penyafort, presbyteri

Proprium de Sanctis
Ianuarii

Die 7 ianuarii
S. Raimundi de Penyafort, presbyteri

De Communi pastorum: pro uno pastore.

Collecta
Deus, qui beátum Raimúndum presbyterum
insígnis in peccatóres et in captívos
misericórdiae virtúte decorásti,
eius nobis intercessióne concéde,
ut, a peccáti servitúte solúti,
quae tibi sunt plácita líberis méntibus exsequámur.
Per Dóminum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario