TEMPUS “ PER ANNUM ”
1. Tempus “ per annum ” complectitur 34 vel 33 hebdomadas. Initium
sumit feria II, quæ sequitur dominicam post diem 6 ianuarii
occurrentem, et pergit usque ad initium Quadragesimæ; iterum incipit
feria II post dominicam Pentecostes, et explicit sabbato ante
dominicam I Adventus.
2. Ratio computandi dominicas et hebdomadas “ per annum ” est
sequens:
a) Dominica in qua fit festum Baptismatis Domini locum tenet
primæ dominicæ “ per annum ”; hebdomada tamen quæ sequitur
computatur prima “ per annum ”. Reliquæ dominicæ et hebdomadæ
ordine progressivo numerantur usque ad initium Quadragesimæ.
b) Post Pentecosten, si hebdomadæ “ per annum ” sunt 34, resumitur
series ab ea hebdomada, quæ immediate sequitur ultimam
ante Quadragesimam celebratam, attendendo tamen quod Missæ
dominicæ Pentecostes et sollemnitatis Ss.mæ Trinitatis locum tenent
Missarum dominicalium. Si vero hebdomadæ “ per annum”
sunt 33, omittitur prima hebdomada, quæ sumenda esset post Pentecosten.
3. In Missali proinde exhibentur 34 Missæ pro dominicis et feriis
huius temporis, quæ adhibentur hac ratione:
a) In dominicis sumitur de more Missa, quæ respondet numero
dominicæ “ per annum ”, nisi occurrat sollemnitas vel festum Domini,
quæ locum teneant dominicæ.
b) In feriis vero quælibet e 34 Missis dici potest, attenta utilitate
pastorali fidelium.
4. In dominicis dicitur Glória in excélsis et Credo; in feriis vero
omittitur et hymnus angelicus et symbolum.
5. Nisi adhibeatur Prex eucharistica, quae præfationem propriam
habet, in dominicis, dicitur de dominicis “ per annum”;
in feriis autem dicitur præfatio communis.
6. Ad communionem duplex ponitur antiphona, prior e psalmis,
altera plerumque ex Evangelio. Una vel alteras eligi potest, iuxta
opportunitatem, illa tamen præferendo, quæcum Evangelio
Missæ forte concordet.
No hay comentarios:
Publicar un comentario