Missale Romanum - Dominica VI "per annum"

Tempus "per annum"

DOMINICA VI “ PER ANNUM ”

Ant. ad introitum          Cf. Ps 30, 3-4
Esto mihi in Deum protectórem,
et in locum refúgii, ut salvum me fácias.
Quóniam firmaméntum meum et refúgium meum es tu,
et propter nomen tuum dux mihi eris, et enútries me.

Collecta
Deus, qui te in rectis et sincéris manére pectóribus ásseris,
da nobis tua grátia tales exsístere,
in quibus habitáre dignéris.
Per Dóminum.

Super oblata
Hæc nos oblátio, quǽsumus, Dómine, mundet et rénovet,
atque tuam exsequéntibus voluntátem
fiat causa remuneratiónis ætérnæ.
Per Christum.

Ant. ad communionem         Cf. Ps 77, 29-30
Manducavérunt, et saturáti sunt nimis,
et desidérium eórum áttulit eis Dóminus;
non sunt fraudáti a desidério suo.

Vel:          Io 3, 16
Sic Deus diléxit mundum,
ut Fílium suum Unigénitum daret,
ut omnis qui credit in eum non péreat,
sed hábeat vitam ætérnam.

Post communionem
Cæléstibus, Dómine, pasti delíciis,
quǽsumus, ut semper éadem,
per quæ veráciter vívimus, appetámus.
Per Christum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario