Missale Romanum - Dominica VII "per annum"

Tempus "per annum"

DOMINICA VII “ PER ANNUM ”

Ant. ad introitum          Ps 12, 6
Dómine, in tua misericórdia sperávi.
Exsultávit cor meum in salutári tuo,
cantábo Dómino, qui bona tríbuit mihi.

Collecta
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus,
ut, semper rationabília meditántes,
quæ tibi sunt plácita, et dictis exsequámur et factis.
Per Dóminum.

Super oblata
Mystéria tua, Dómine, débitis servítiis exsequéntes,
súpplices te rogámus,
ut, quod ad honórem tuæ maiestátis offérimus,
nobis profíciat ad salútem.
Per Christum.

Ant. ad communionem         Ps 9, 2-3
Narrábo ómnia mirabília tua.
Lætábor et exsultábo in te,
psallam nómini tuo, Altíssime.

Vel:         Io 11, 27
Dómine, ego crédidi quia tu es Christus Fílius Dei vivi,
qui in hunc mundum venísti.

Post communionem
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus,
ut illius salutis capiamus effectum,
cuius per hæc mystéria pignus accépimus.
Per Christum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario