Missale Romanum - Hebdomada I Quadragesimae: Feria sexta

Tempus Quadragesimae

Feria sexta

Ant. ad introitum          Cf. Ps 24, 17-18
De necessitátibus meis éripe me, Dómine.
Vide humilitátem meam et labórem meum,
et dimítte ómnia peccáta mea.

Collecta
Da, quǽsumus, Dómine, fidélibus tuis
observatióni pascháli conveniénter aptári,
ut suscépta sollémniter castigátio corporális
cunctis ad fructum profíciat animárum.
Per Dóminum.

Super oblata
Súscipe, Dómine, propitiátus hóstias,
quibus et te placári voluísti, 
et nobis salútem poténti pietáte restítui.
Per Christum.


Ant. ad communionem          Ez 33, 11
Vivo ego, dicit Dóminus; nolo mortem peccatóris,
sed magis ut convertátur et vivat.

Post communionem
Tui nos, Dómine, sacraménti reféctio sancta restáuret,
et, a vetustáte purgátos,
in mystérii salutáris fáciat transíre consórtium.
Per Christum.

Oratio super populum
ad libitum adhibenda
Réspice, Dómine, propítius ad plebem tuam,
ut quod eius observántia profitétur extrínsecus,
intérius operétur.
Per Christum.

1 comentario:

  1. Super oblata

    recte grammatice ut opinor:
    "quibus et tu placari voluisti,
    et nobis salus potenti pietate restitui"

    ResponderEliminar