Missale Romanum - Praefatio I de Quadragesima

PRAEFATIO I DE QUADRAGESIMA
De spiritali significatione Quadragesimae

39. Sequens praefatio dicitur tempore Quadragesimae, praesertim vero in dominicis, quando non est dicenda alia praefatio magis propria.

V/. Dóminus vobíscum. 
R/. Et cum spíritu tuo. 

V/. Sursum corda. 
R/. Habémus ad Dóminum. 

V/. Grátias agámus Dómino Deo nostro. 
R/. Dignum et iustum est. 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere: 
Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: 
per Christum Dóminum nostrum. 


Quia fidélibus tuis dignánter concédis 
quotánnis paschália sacraménta 
in gáudio purificátis méntibus exspectáre: 
ut, pietátis offícia et ópera caritátis 
propénsius exsequéntes, 
frequentatióne mysteriórum, 
quibus renáti sunt, 
ad grátiae filiórum plenitúdinem perducántur. 

Et ídeo cum Angelis et Archángelis, 
cum Thronis et Dominatiónibus, 
cumque omni milítia caeléstis exércitus, 
hymnum glóriae tuae cánimus, 
sine fine dicéntes: 

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth. 
Pleni sunt caeli et terra glória tua. 
Hosánna in excélsis. 
Benedíctus qui venit in nómine Dómini. 
Hosánna in excélsis.

Tonus sollemnis:


No hay comentarios:

Publicar un comentario