Missale Romanum - Sabbato post Cineres

Tempus Quadragesimae

Sabbato post Cineres

Ant. ad introitum          Cf. Ps 68, 17
Exáudi nos, Dómine,
quóniam benígna est misericórdia tua;
secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum
réspice nos, Dómine.

Collecta
Omnípotens sempitérne Deus,
infirmitátem nostram propítius réspice,
atque ad protegéndum nos
déxteram tuæ maiestátis exténde.
Per Dóminum.

Super oblata
Súscipe, quǽsumus, Dómine,
sacrifícium placatiónis et laudis,
et præsta, ut, huius operatióne mundáti,
beneplácitum tibi nostræ mentis offerámus afféctum.
Per Christum.

Præfatio de Quadragesima.

Ant. ad communionem          Mt 9, 13
Misericórdiam volo et non sacrifícium, dicit Dóminus;
non enim veni vocáre iustos, sed peccatóres.

Post communionem
Cæléstis vitæ múnere vegetáti, quǽsumus, Dómine,
ut, quod est nobis in præsénti vita mystérium,
fiat æternitátis auxílium.
Per Christum.

Oratio super populum
ad libitum adhibenda
Adésto, Dómine, benígnus pópulo tuo,
qui sacra mystéria contígerit,
ut nullis perículis affligátur,
qui in te protectórem confídit.
Per Christum. 

No hay comentarios:

Publicar un comentario