Missale Romanum - Ss. Perpetuæ et Felicitatis, martyrum

Proprium de Sanctis
Martius

Die 7 martii
Ss. Perpetuæ et Felicitatis, martyrum
Memoria

Ant. ad introitum 
Gaudent in caelis ánimae Sanctórum, qui Christi vestígia sunt secúti; et quia pro eius amóre sánguinem suum fudérunt, ídeo cum Christo exsúltant sine fine.

Collecta 
Deus, cuius urgénte caritáte 
beátae mártyres Perpétua et Felícitas 
torméntum mortis, 
contémpto persecutóre, vicérunt, 
da nobis, quaesumus, eárum précibus, 
ut in tua semper dilectióne crescámus. 
Per Dóminum.


Super oblata 
Hodiérnum, Dómine, sacrifícium laetánter offérimus, 
quo, beatárum Perpétuae et Felicitátis 
caeléstem victóriam recenséntes, 
et tua magnália praedicámus, 
et nos acquisísse gaudémus suffrágia gloriósa. 
Per Christum.

Ant. ad communionem 2Co 4,11 
In mortem trádimur propter Iesum, ut et vita Iesu manifestétur in carne nostra mortáli.

Post communionem 
Suméntes, Dómine, 
gáudia sempitérna de participatióne sacraménti, 
et de memória beatárum Perpétuae et Felicitátis 
supplíciter deprecámur, 
ut, quae sédula servitúte, donánte te, gérimus, 
dignis sénsibus tuo múnere capiámus. 
Per Christum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario