ORDO
CONSISTORII ORDINARII PUBLICI
CARDINALIUM CREATIO
BIRETI RUBRI IMPOSITIO
ANULI CARDINALIS TRADITIO
TITULI VEL DIACONLE ASSIGNATIO
Dum Summus Pontifex, mozeta et stola indutus, ingreditur, introitus cantum schola canere incipit:
Tu es Petrus, et super hanc petram
ædificabo Ecclesiam meam,
et portæ inferi non prævalebunt adversus eam,
et tibi dabo claves regni cælorum.
Salutatio
Summus Pontifex:
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
R/. Amen.
Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
R/. Et cum spiritu tuo.
Oratio
Summus Pontifex:
Oremus.
Domine Deus, Pater gloriæ, fons honorum,
qui licet Ecclesiam tuam toto orbe diffusam
largitate munerum ditare non desinis,
sedem tamen beati Apostoli tui Petri tanto propensius intueris,
quanto sublimius esse voluisti:
da mihi famulo tuo
providentiæ tuæ dispositionibus exhibere congruenter officium;
certus te universis Ecclesiis collaturum
quidquid illi præstiteris, quam cuncta respiciunt.
Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum,
qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus,
per omnia sæcula sæculorum.
R/. Amen.
Evangelium
A diacono, alba et stola induto, Evangelium proclamatur.
Ecce ascendimus in Hierosolymam,
et Filius hominis tradetur
X Lectio sancti Evangelii secundum Marcum 10, 32-45
In illo tempore:
Erant discipuli in via ascendentes in Hierosolymam, et præcedebat illos Iesus, et stupebant; illi autem sequentes timebant. Et assumens iterum Duodecim cœpit illis dicere, quæ essent ei eventura:
«Ecce ascendimus in Hierosolymam; et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et damnabunt eum morte et tradent eum gentibus et illudent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum, et post tres dies resurget».
Et accedunt ad eum Iacobus et Ioannes filii Zebedæi dicentes ei: «Magister, volumus, ut quodcumque petierimus a te, facias nobis».
At ille dixit eis: «Quid vultis, ut faciam vobis?».
Illi autem dixerunt ei: «Da nobis, ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram sedeamus in gloria tua».
Iesus autem ait eis: «Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismum, quo ego baptizor, baptizari?».
At illi dixerunt ei: «Possumus».
Iesus autem ait eis: «Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis et baptismum, quo ego baptizor, baptizabimini; sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare, sed quibus paratum est».
Et audientes decem cœperunt indignari de Iacobo et Ioanne. Et vocans eos Iesus ait illis: «Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis, et principes eorum potestatem habent ipsorum. Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri maior inter vos, erit vester minister; et, quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus; nam et Filius hominis non
venit, ut ministraretur ei, sed ut ministraret et daret animam suam
redemptionem pro multis».
Verbum Domini.
Allocutio
Summus Pontifex allocutionem habet.
Allocutionem expleta, omnes in sacro meditationis silentio manent.
Creatio novorum Cardinalium
Summus Pontifex:
Fratres carissimi, munus gratum idemque
grave sumus expleturi, quod
cum ad Romanam Ecclesiam
imprimis pertineat totius quoque Ecclesiæ corpus afficit:
in Patrum Cardinalium Collegium
nonnullos Fratres cooptabimus,
qui artiore vinculo cum Petri
Sede devinciantur, Romani Cleri
membra fiant et in apostolico
servitio Nobiscum strictius cooperentur.
Ipsi sacra purpura exornati,
in Urbe Roma et in dissitis regionibus
intrepidi erunt Christi testes eiusque Evangelii.
Itaque auctoritate omnipotentis Dei,
sanctorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra
hos Venerabiles Fratres creamus
et sollemniter enuntiamus
Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinales...
Summus Pontifex nomina novorum Cardinalium dicit et Presbyteralem vel diaconalem Ordinem, cui singuli assignantur, enuntiat.
Professio fidei et iusiurandum
Fratres carissimi,
fidem vestram in Deum unum et trinum,
et fidelitatem in sanctam Ecclesiam
catholicam atque apostolicam,
teste populo sancto Dei,
profitemini.
Tunc Eminentissimi professionem fidei una simul emittunt:
Credo in Deum Patrem omnipotentem,
Creatorem cæli et terræ,
et in Iesum Christum, Filium eius unicum,
Dominum nostrum,
qui conceptus est de Spiritu Sancto,
natus ex Maria Virgine,
passus sub Pontio Pilato,
crucifixus, mortuus et sepultus,
descendit ad inferos,
tertia die resurrexit a mortuis,
ascendit ad cælos,
sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis,
inde venturus est iudicare vivos et mortuos.
Credo in Spiritum Sanctum,
sanctam Ecclesiam catholicam,
sanctorum communionem,
remissionem peccatorum,
carnis resurrectionem,
vitam æternam. Amen.
Postea fidelitatis et oboedientiae iusiurandum erga Summum Pontificem eiusque Succeessores nuncupant:
Ego N., sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinalis N.,
promitto et iuro,
me ab hac hora deinceps, quamdiu vixero,
fidelem Christo eiusque Evangelio
atque obœdientem beato Petro
sanctæque Apostolicæ Romanæ Ecclesiæ
ac Summo Pontifici N.,
eiusque successoribus canonice legitimeque electis,
constanter fore;
communionem cum Ecclesia catholica,
sive verbis a me prolatis, sive mea agendi ratione,
me semper servaturum;
nuntia vel secreta omnia, quæ mihi concredita sint,
numquam in Ecclesiæ damnum vel dedecus esse evulgaturum;
magna denique cum diligentia et fidelitate onera explere,
quibus teneor erga Ecclesiam,
in quam ad meum servitium exercendum,
secundum iuris præscripta, vocatus sum.
Ita me Deus omnipotens adiuvet.
Impositio bireti rubri, anuli cardinalis traditio
et assignatio Tituli vel Diaconiæ
Summus Pontifex:
Ad laudem omnipotentis Dei
et Apostolicæ Sedis ornamentum,
accipite biretum rubrum,
Cardinalatus dignitatis insigne,
per quod significatur usque ad sanguinis effusionem
pro incremento christianæ fidei,
pace et quiete populi Dei,
libertate et diffusione Sanctæ Romanæ Ecclesiæ
vos ipsos intrepidos exhibere debere.
Quisque Cardinalis, secundum creationis ordinem, Summo Pontifici appropinquat atque coram Eo genu flectit. Summus Pontifex Cardinali imponit pileolum et biretum rubrum, nihil dicens.
Deinde cuique Cardinali anulum tradit:
Accipe anulum de manu Petri
et noveris dilectione Principis Apostolorum
dilectionem tuam erga Ecclesiam roborari.
Deinde ei quandam Roma ecclesiam tribuit, ut signum de Urbe pastoralis sollicitudinis participandae Summi Pontificis:
Ad honorem Dei omnipotentis
Et sanctorum Apostolorum Petri et Pauli,
tibi committimus Titulum (vel Diaconiam) N.
In nomine Patris et Filii, et Spiritus Sancti.
R/. Amen.
Deinde Summus Pontifex Bullam Cardinali tradit et osculum pacis illi dat, dicens:
Pax Domini sit semper tecum.
Cardinalis respondet:
Amen.
Novus Cardinalis surgit et, capite detecto, facta reverentia Summo Pontifici, accedit ad alios Cardinales seniores, singulos amplectens. Deinde pergit ad locum suum.
Antiphona: Ps 44, 17-18
Constitues eos principes super omnem terram.
Memores erunt nominis tui, Domine,
in omni generatione et generatione.
Oratio dominica
Summus Pontifex:
Oremus, fratres carissimi, ut super hos famulos suos
benignitas Dei omnipotentis gratiae suae dona multiplicet.
Cantor:
Kyrie, eleison.
Omnes:
Christe, eleison. Kyrie, eleison.
Pater noster, qui es in caelis:
sanctificetur nomen tuum;
adveniat regnum tuum;
fiat voluntas tua, sicut in caelo, et in terra.
Panem nostrum cotidianum da nobis hodie;
et dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris;
et ne nos inducas in tentationem;
sed libera nos a mało.
Summus Pontifex:
Deus, cuius universae viae misericordia est semper et veritas,
operis tui dona prosequere;
et quod possibilitas non habet fragilitatis humanae,
tuis beneficiis miseratus impende;
ut hi famuli tui, Ecclesiae tuae iugiter servientes
et fidei integritate fundati,
et mentis luceant puritate conspicui.
Per Christum Dominum nostrum.
Benedictio
Summus Pontifex:
V/. Dominus vobiscum.
R/. Et cum spiritu tuo.
V/. Sit nomen Domini benedictum.
R/. Ex hoc nunc et usque in saeculum.
V/. Adiutorium nostrum in nomine Domini.
R/. Qui fecit caelum et terram.
Benedicat vos omnipotens Deus,
Pater, X et Filius, X et Spiritus X Sanctus.
R/. Amen.
Dimissio
Diaconus:
Ite, in pace.
R/. Deo gratias.
Antiphona mariana
No hay comentarios:
Publicar un comentario