Missale Romanum - Feria VI infra Octavam Paschae

Tempus Paschale

FERIA VI INFRA OCTAVAM PASCHÆ

Ant. ad introitum           Cf. Ps 77, 53
Edúxit Dóminus pópulum suum in spe,
et inimícos eórum opéruit mare, allelúia.

Dicitur Glória in excélsis.

Collecta
Omnípotens sempitérne Deus,
qui paschále sacraméntum
in reconciliatiónis humánæ fœ´ dere contulísti,
da méntibus nostris, ut, quod professióne celebrámus,
imitémur efféctu.
Per Dóminum.

Super oblata
Pérfice, Dómine, benígnus in nobis
paschálium múnerum votíva commércia,
ut a terrénis afféctibus ad cæléste desidérium transferámur.
Per Christum.

Præfatio paschalis I (in hac potíssimum die).

Quando adhibetur Canon romanus, dicuntur Communicántes et Hanc ígitur propria.

Ant. ad communionem           Cf. Io 21, 12-13
Dixit Iesus discípulis suis: Veníte, prandéte.
Et accépit panem, et dedit eis, allelúia.

Post communionem
Contínua, quǽsumus, Dómine, quos salvásti pietáte custódi,
ut, qui Fílii tui passióne sunt redémpti,
eius resurrectióne læténtur.
Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario