Missale Romanum - Hebdómada III Paschæ: Feria tertia

Tempus Paschale

Feria tertia

Ant. ad introitum          Ap 19, 5; 12, 10 
Laudem dícite Deo nostro,
omnes qui timétis Deum, pusílli et magni,
quia facta est salus, et virtus,
et potéstas Christi eius, allelúia.

Collecta
Deus, qui renátis ex aqua et Spíritu Sancto
cæléstis regni pandis intróitum,
auge super fámulos tuos grátiam quam dedísti,
ut, qui ab ómnibus sunt purgáti peccátis,
nullis privéntur tua pietáte promíssis.
Per Dóminum.

Super oblata
Súscipe múnera, Dómine, quǽsumus, exsultántis Ecclésiæ,
et, cui causam tanti gáudii præstitísti,
perpétuæ fructum concéde lætítiæ.
Per Christum.


Ant. ad communionem          Rom 6, 8
Si mórtui sumus cum Christo,
crédimus quia simul étiam vivémus cum Christo, allelúia.

Post communionem
Pópulum tuum, quǽsumus, Dómine, intuére benígnus,
et, quem ætérnis dignátus es renováre mystériis,
ad incorruptíbilem glorificándæ carnis resurrectiónem
perveníre concéde.
Per Christum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario