Missale Romanum - Hebdómada III Paschae: Sabbato

Tempus Paschale

Sabbato

Ant. ad introitum           Col 2, 12
Consepúlti estis Christo in baptísmo,
in quo et resurrexístis per fidem operatiónis Dei,
qui suscitávit illum a mórtuis, allelúia.

Collecta
Deus, qui credéntes in te fonte baptísmatis innovásti,
hanc renátis in Christo concéde custódiam,
ut, omni erróris incúrsu devícto,
grátiam tuæ benedictiónis fidéliter servent.
Per Dóminum.

Super oblata
Oblatiónes famíliæ tuæ, quǽsumus, Dómine,
súscipe miserátus,
ut, sub tuæ protectiónis auxílio,
et collata non perdat,
et ad aeterna dona perveniat.
Per Christum.

Præfatio paschalis.

Ant. ad communionem           Io 17, 20-21
Pater, pro eis rogo, ut ipsi in nobis unum sint,
ut credat mundus quia tu me misísti,
dicit Dóminus, allelúia.

Post communionem
Contínua, quǽsumus, Dómine, quos salvásti pietáte custódi,
ut, qui Fílii tui passióne sunt redémpti,
eius resurrectióne læténtur.
Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario