Missale Romanum - Hebdómada III Paschæ: Feria quinta

Tempus Paschale

Feria quinta

Ant. ad introitum          Cf. Ex 15, 1-2
Cantémus Dómino: glorióse enim magnificátus est.
Fortitúdo mea et laus mea Dóminus,
et factus est mihi in salútem, allelúia.

Collecta
Omnípotens sempitérne Deus,
propénsius his diébus tuam pietátem consequámur,
quibus eam plénius te largiénte cognóvimus,
ut, quos ab erróris calígine liberásti,
veritátis tuæ fírmius inhærére fácias documéntis.
Per Dóminum.

Super oblata
Deus, qui nos, per huius sacrifícii veneránda commércia,
uníus summǽque divinitátis partícipes effecísti,
præsta, quǽsumus, ut, sicut tuam cognóvimus veritátem,
sic eam dignis móribus assequámur.
Per Christum.

Præfatio paschalis.

Ant. ad communionem           2 Cor 5, 15
Pro ómnibus mórtuus est Christus,
ut et qui vivunt iam non sibi vivant,
sed ei qui pro ipsis mórtuus est et resurréxit, allelúia.

Post communionem
Pópulo tuo, quǽsumus, Dómine, adésto propítius,
et, quem mystériis cæléstibus imbuísti,
fac ad novitátem vitæ de vetustáte transíre.
Per Christum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario