Missale Romanum - Praefatio Paschalis II

PRAEFATIO PASCHALIS II
De vita nova in Christo

46. Sequens praefatio dicitur tempore paschali.

V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.

V/. Sursum corda.
R/. Habémus ad Dóminum.

V/. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R/. Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre:
Te quidem, Dómine, omni témpore confitéri,
sed in hoc potíssimum gloriósius praedicáre,
cum Pascha nostrum immolátus est Christus.


Per quem in aetérnam vitam fílii lucis oriúntur,
et regni caeléstis átria fidélibus reserántur.
Quia mors nostra est eius morte redémpta,
et in eius resurrectióne vita ómnium resurréxit.

Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis,
totus in orbe terrárum mundus exsúltat.
Sed et supérnae virtútes atque angélicae potestátes
hymnum glóriae tuae cóncinunt,
sine fine dicéntes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt caeli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.

No hay comentarios:

Publicar un comentario