Missale Romanum - Praefatio Paschalis IV

PRAEFATIO PASCHALIS IV
De restauratione universi per mysterium paschale

48. Sequens praefatio dicitur tempore paschali.

V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.

V/. Sursum corda.
R/. Habémus ad Dóminum.

V/. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R/. Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre:
Te quidem, Dómine, omni témpore confitéri,
sed in hoc potíssimum gloriósius praedicáre,
cum Pascha nostrum immolátus est Christus.


Quia, vetustáte destrúcta, renovántur univérsa deiécta,
et vitae nobis in Christo reparátur intégritas.
Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis,
totus in orbe terrárum mundus exsúltat.

Sed et supérnae virtútes atque angélicae potestátes
hymnum glóriae tuae cóncinunt,
sine fine dicéntes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt caeli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.

No hay comentarios:

Publicar un comentario