Missale Romanum - S. Athanasii, episcopi et Ecclesiæ

Propium de Sanctis
Maius

Die 2 maii
S. Athanasii, episcopi
et Ecclesiæ doctoris
Memoria

Ant. ad introitum Cf. Qo 15,5 
In médio Ecclésiae apéruit os eius, et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiae et intelléctus, stolam glóriae índuit eum, allelúia.

Collecta 
Omnípotens sempitérne Deus, 
qui beátum Athanásium epíscopum 
divinitátis Fílii tui propugnatórem exímium suscitásti, 
concéde propítius, ut, eius doctrína et protectióne gaudéntes, 
in tui cognitióne et amóre sine intermissióne crescámus. 
Per Dóminum.


Super oblata 
Réspice, Dómine, múnera quae tibi 
in commemoratióne beáti Athanásii perhibémus, 
eiúsque fidem profiténtibus illibátam tuae 
testificátio veritátis prosit ad salútem. 
Per Christum.

Ant. ad communionem 1Co 3,11 
Fundaméntum áliud nemo potest pónere, praeter id quod pósitum est, quod est Christus Iesus, allelúia.

Post communionem 
Da nobis, quaesumus, omnípotens Deus, 
ut Unigéniti tui vera divínitas, 
quam cum beáto Athanásio fírmiter confitémur, 
per hoc sacraméntum vivíficet nos semper et múniat. 
Per Christum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario