Missale Romanum - S. Catharinæ Senensis, virginis et Ecclesiae doctoris

Propium de Sanctis
Aprilis

Die 29 aprilis
S. Catharinæ Senensis, virginis et
Ecclesiae doctoris
Memoria

Ant. ad introitum 
Haec est virgo sápiens, et una de número prudéntum, quae óbviam Christo cum lámpade accénsa éxiit, allelúia.

Collecta 
Deus, qui beátam Catharínam 
in contemplatióne domínicae passiónis 
et in Ecclésiae tuae servítio divíno amóre flagráre fecísti, 
ipsíus intercessióne concéde, 
ut pópulus tuus, Christi mystério sociátus, 
in eius glóriae revelatióne semper exsúltet. 
Qui tecum.


Super oblata 
Súscipe, Dómine, quam in beátae Catharínae commemoratióne offérimus hóstiam salutárem, ut, illíus mónitis erudíti, tibi vero Deo fervéntius grátias ágere valeámus. 
Per Christum.

Ant. ad communionem Cf. 1Jn 1,7 
Si in luce ambulámus, sicut Deus est in luce, societátem habémus ad ínvicem, et sanguis Iesu Christi, Fílii eius, emúndat nos ab omni peccáto, allelúia.

Post communionem 
AEternitátem nobis, Dómine, cónferat, 
qua pasti sumus, mensa caeléstis, 
quae beátae Catharínae vitam étiam áluit temporálem. 
Per Christum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario