Missale Romanum - Ss. Caroli Lwanga et sociorum, martyrum

Propium de Sanctis
Iunius

Die 3 iunii
Ss. Caroli Lwanga et sociorum, martyrum
Memoria
Martyres in Uganda

Ant. ad introitum Cf. Sg 3,6-7 Sg 9
Tamquam aurum in fornáce probávit eléctos Dóminus, et quasi holocáusti hóstiam accépit illos; et in témpore erit respéctus illórum: quóniam donum et pax erit eléctis Dei (T.P. allelúia).

Collecta
Deus, qui sánguinem mártyrum
semen christianórum esse fecísti,
concéde propítius, ut tuae ager Ecclésiae,
beatórum Cároli eiúsque sociórum cruóre rigátus,
in amplam tibi messem iúgiter fecundétur.
Per Dóminum.

Super oblata
Hóstias tibi, Dómine, offérimus, supplíciter exorántes,
ut, sicut beátis martyribus magis mori quam peccáre tribuísti,
ita nos fácias, tibi soli déditos, altári tuo ministráre. 
Per Christum.

Ant. ad communionem Ps 115,15
Pretiósa in conspéctu Dómini; mors sanctórum eius (T.P. allelúia).

Post communionem
Súmpsimus, Dómine, divína sacraménta,
sanctórum mártyrum tuórum victóriam recoléntes:
quaesumus, ut, quae ipsis ad perferénda supplícia contulérunt,
ea nobis inter advérsa praebeant fídei caritatísque constántiam.
Per Christum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario