Missale Romanum - In Assumptione Beatae Mariae Virginis. Ad Missam in Vigilia

Proprium de Sanctis
Augustus

Die 15 augusti
IN ASSUMPTIONE BEATAE MARIAE VIRGINIS
Sollemnitas

Ad Missam in Vigilia

Haec Missa dicitur vespere diei 14 augusti, sive ante sive post I Vesperas sollemnitatis.

Ant. ad introitum
Gloriósa dicta sunt de te, María, quae hódie exaltáta es super choros Angelórum, et in aetérnum cum Christo triúmphas.

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta
Deus, qui beátam Vírginem Maríam,
eius humilitátem respíciens,
ad hanc grátiam evexísti,
ut Unigénitus tuus ex ipsa secúndum carnem nascerétur,
et hodiérna die superexcellénti glória coronásti,
eius nobis précibus concéde,
ut, redemptiónis tuae mystério salváti,
a te exaltári mereámur.
Per Dóminum.

Dicitur Credo.

Super oblata
Súscipe, quaesumus, Dómine,
sacrifícium placatiónis et laudis,
quod in sanctae Dei Genetrícis Assumptióne celebrámus,
ut ad véniam nos obtinéndam perdúcat,
et in perpétua gratiárum constítuat actióne.
Per Christum.

Praefatio propria, ut in Missa sequenti.

Ant. ad communionem Cf. Lc 11,27
Beáta víscera Maríae Vírginis, quae portavérunt aetérni Patris Fílium.

Post communionem
Mensae caeléstis partícipes effécti,
implorámus cleméntiam tuam, Dómine Deus noster,
ut, qui Assumptiónem Dei Genetrícis cólimus,
a cunctis malis imminéntibus liberémur.
Per Christum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis.

No hay comentarios:

Publicar un comentario