Missale Romanum - S. Augustini, episcopi et Ecclesiæ doctoris

Proprium de Sanctis
Augustus

Die 28 augusti
S. Augustini, episcopi
et Ecclesiæ doctoris
Memoria

Ant. ad introitum Cf. Qo 15,5
In médio Ecclésiae apéruit os eius, et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiae et intelléctus, stolam glóriae índuit eum.

Collecta
Innova, quaesumus, Dómine,
in Ecclésia tua spíritum,
quo beátum Augustínum
epíscopum imbuísti,
ut, eódem nos repléti,
te solum verae fontem sapiéntiae sitiámus,
et supérni amóris quaerámus auctórem.
Per Dóminum.

Super oblata
Salútis nostrae memoriále celebrántes,
cleméntiam tuam, Dómine, supplíciter exorámus,
ut hoc sacraméntum pietátis fiat nobis
signum unitátis et vínculum caritátis. 
er Christum.

Ant. ad communionem Mt 23,10 Mt 8
Dicit Dóminus: Magíster vester unus est, Christus. Omnes autem vos fratres estis.

Post communionem
Sanctíficet nos, quaesumus, Dómine,
mensae Christi participátio,
ut, eius membra effécti,
simus quod accépimus.
Per Christum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario