Missale Romanum - S. Bartholomaei, apostoli

Proprium de Sanctis
Augustus

Die 24 augusti
S. BARTHOLOMAEI, APOSTOLI
Festum

Ant. ad introitum Cf. Ps 95,2-3
Annuntiáte de die in diem salutáre Dei, annuntiáte inter gentes glóriam eius.

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta
Róbora in nobis, Dómine,
fidem, qua Fílio tuo beátus Bartholomaeus apóstolus
sincéro ánimo adhaesit,
et praesta, ut, ipso deprecánte,
Ecclésia tua cunctis géntibus salútis fiat sacraméntum.
Per Dóminum.

Super oblata
Beáti apóstoli Bartholomaei festivitátem, Dómine,
recenséntes, quaesumus,
ut eius intercessióne tua capiámus auxília,
in cuius honórem tibi laudis hóstias immolámus.
Per Christum.

Praefatio de Apostolis (I - II).

Ant. ad communionem Lc 22,29-30
Ego dispóno vobis, sicut dispósuit mihi Pater meus, regnum, ut edátis et bibátis super mensam meam in regno meo, dicit Dóminus.

Post communionem
Súmpsimus, Dómine, pignus salútis aetérnae,
festivitátem beáti Bartholomaei apóstoli celebrántes,
quod sit nobis, quaesumus,
vitae praeséntis auxílium páriter et futúrae.
Per Christum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis.

No hay comentarios:

Publicar un comentario