Missale Romanum - Beatæ Mariæ Virginis Perdolentis

Proprium de Sanctis
September

Die 15 septembris
Beatæ Mariæ Virginis Perdolentis
Memoria

Ant. ad introitum Cf. Lc 2,34-35
Dixit Símeon ad Maríam: Ecce, pósitus est hic in ruínam et in resurrectiónem multórum in Israel, et in signum cui contradicétur; et tuam ipsíus ánimam pertransíbit gládius.

Collecta
Deus, qui Fílio tuo in cruce
exaltáto compatiéntem Matrem astáre voluísti,
da Ecclésiae tuae,
ut, Christi passiónis cum ipsa consors effécta,
eiúsdem resurrectiónis párticeps esse mereátur.
Qui tecum.

Super oblata
Súscipe, miséricors Deus,
ad tui nóminis laudem preces hostiásque
in veneratióne beátae Maríae Vírginis exhíbitas,
quam, stantem iuxta crucem Iesu,
cleménter nobis Matrem piíssimam providísti.
Per Christum.

Praefatio I de beata Maria Virgine (Et te in festivitáte), vel II.

Ant. ad communionem Cf. 1P 4,13
Communicántes Christi passiónibus, gaudéte, ut et in revelatióne glóriae eius gaudeátis exsultántes.

Post communionem
Sumptis, Dómine, sacraméntis redemptiónis aetérnae,
súpplices deprecámur,
ut, compassiónem beátae Maríae Vírginis recoléntes,
ea in nobis pro Ecclésia adimpleámus,
quae desunt Christi passiónum.
Qui vivit et regnat in saecula saeculórum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario