Missale Romanum - In Exaltatione Sanctae Crucis

Proprium de Sanctis
September

Die 14 septembris
IN EXALTATIONE SANCTAE CRUCIS
Festum

Ant. ad introitum Cf. Ga 6,14
Nos autem gloriári opórtet in cruce Dómini nostri Iesu Christi, in quo est salus, vita et resurréctio nostra, per quem salváti et liberáti sumus.

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta
Deus, qui Unigénitum tuum crucem subíre voluísti,
ut salvum fáceret genus humánum,
praesta, quaesumus,
ut, cuius mystérium in terra cognóvimus,
eius redemptiónis praemia in caelo cónsequi mereámur.
Per Dóminum.
Quando hoc festum incidit in dominicam, dicitur Credo.

Super oblata
Haec oblátio, Dómine, quaesumus,
ab ómnibus nos purget offénsis,
quae in ara crucis totíus mundi tulit offénsam.
Per Christum.

Praefatio: 
De victoria crucis gloriosae

V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.

V/. Sursum corda.
R/. Habémus ad Dóminum.

V/. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R/. Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens, aetérne Deus:

Qui salútem humáni géneris in ligno crucis constituísti,
ut unde mors oriebátur, inde vita resúrgeret;
et, qui in ligno vincébat, in ligno quoque vincerétur:
per Christum Dóminum nostrum.

Per quem maiestátem tuam laudant Angeli,
adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes.
Caeli caelorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim,
sócia exsultatióne concélebrant.
Cum quibus et nostras voces ut admítti iúbeas,
deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

Adhiberi potest etiam Praefatio I de Passione Domini.

Ant. ad communionem Jn 12,32
Ego si exaltátus fúero a terra, omnes traham ad meípsum, dicit Dóminus.

Post communionem
Refectióne tua sancta enutríti,
Dómine Iesu Christe, súpplices deprecámur,
ut, quos per lignum crucis vivíficae redemísti,
ad resurrectiónis glóriam perdúcas.
Qui vivis et regnas in saecula saeculórum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario