Missale Romanum - In Nativitate Beatae Mariae Virginis

Proprium de Sanctis
September

Die 8 septembris
IN NATIVITATE BEATAE MARIAE VIRGINIS
Festum


Ant. ad introitum
Cum iucunditáte Nativitátem beátae Maríae Vírginis celebrémus, ex qua ortus est sol iustítiae, Christus Deus noster.

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta
Fámulis tuis, quaesumus, Dómine,
caeléstis grátiae munus impertíre,
ut, quibus beátae Vírginis
partus éxstitit salútis exórdium,
Nativitátis eius festívitas
pacis tríbuat increméntum.
Per Dóminum.
Super oblata
Nativitátem beátae Vírginis Maríae
cum gáudio recoléntes, tibi, Dómine,
múnera nostra deférimus,
et súpplices deprecámur,
ut Fílii tui nobis succúrrat humánitas,
qui ex eádem Vírgine carnem dignátus est suscípere.
Qui vivit et regnat in saecula saeculórum.

Praefatio I de beata Maria Virgine (Et te in Nativitáte), vel II.

Ant. ad communionem Is 7,14; Mt 1,21
Ecce Virgo páriet Fílium, qui salvum fáciet pópulum suum a peccátis eórum.

Post communionem
Exsúltet Ecclésia tua, Dómine,
quam sacris mystériis refecísti,
de beátae Maríae Vírginis
Nativitáte congáudens,
quae univérso mundo
spes fuit et auróra salútis.
Per Christum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis.

No hay comentarios:

Publicar un comentario