Missale Romanum - S. Hieronymi, presbyteri et Ecclesiæ doctoris

Proprium de Sanctis
September

Die 30 septembris
S. Hieronymi, presbyteri
et Ecclesiæ doctoris
Memoria

Ant. ad introitum Cf. Ps 1,2-3
Beátus vir, qui meditábitur in lege Dómini die ac nocte: dabit fructum suum in témpore suo.

Collecta
Deus, qui beáto Hierónymo presbytero
suávem et vivum Scriptúrae Sacrae afféctum tribuísti,
da, ut pópulus tuus verbo tuo ubérius alátur,
et in eo fontem vitae invéniat.
Per Dóminum.

Super oblata
Tríbue, nobis, Dómine,
ut, exémplo beáti Hierónymi,
verbum tuum meditáti,
ad salutárem hóstiam maiestáti tuae
offeréndam prómptius accedámus.
Per Christum.

Ant. ad communionem Cf. Jr 15,16
Dómine Deus, invénti sunt sermónes tuos, et comédi eos; et factum est mihi verbum tuum in gáudium et in laetítiam cordis mei.

Post communionem
Sancta tua quae súmpsimus, Dómine,
de beáti Hierónymi celebritáte laetántes,
tuórum éxcitent corda fidélium,
ut, sacris inténta doctrínis,
intéllegant quod sequántur,
et sequéndo vitam obtíneant sempitérnam.
Per Christum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario