Missale Romanum - S. Ignatii Antiocheni, episcopi et martyris

Proprium de Sanctis
October

Die 17 octobris
S. Ignatii Antiocheni,
episcopi et martyris
Memoria

Ant. ad introitum Cf. Ga 2,19-20
Christo confíxus sum cruci; vivo autem, iam non ego: vivit vero in me Christus; in fide vivo Fílii Dei, qui diléxit me, et trádidit semetípsum pro me.

Collecta
Omnípotens sempitérne Deus,
qui sanctórum mártyrum confessiónibus
Ecclésiae tuae sacrum corpus exórnas,
concéde, quaesumus,
ut hodiérna glória passiónis,
sicut beáto Ignátio magnificéntiam tríbuit sempitérnam,
ita nobis perpétuum munímen operétur.
Per Dóminum.

Super oblata
Grata tibi sit, Dómine,
nostrae devotiónis oblátio,
qui beátum Ignátium, fruméntum Christi,
per martyrii passiónem panem mundum suscepísti.
Per Christum.

Ant. ad communionem
Fruméntum Christi sum: déntibus bestiárum molar, ut panis mundus invéniar.

Post communionem
Refíciat nos, Dómine, panis caeléstis,
quem in beáti Ignátii natáli suscépimus,
ac tríbuat nos nómine et ópere esse christiános.
Per Christum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario