Missale Romanum - S. Lucae, evangelistae

Proprium de Sanctis
October

Die 18 octobris
S. LUCAE, EVANGELISTAE
Festum

Ant. ad introitum Is 52,7
Quam pulchri super montes pedes annuntiántis et praedicántis pacem, annuntiántis bonum, praedicántis salútem!

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta
Dómine Deus, qui beátum Lucam elegísti,
ut praedicatióne et scriptis mystérium tuae
in páuperes dilectiónis reveláret,
concéde, ut, qui tuo iam nómine gloriántur,
cor unum et ánima una esse persevérent,
et omnes gentes tuam mereántur vidére salútem.
Per Dóminum.

Super oblata
Donis caeléstibus, da nobis, quaesumus, Dómine, líbera tibi mente servíre, ut múnera, quae in festivitáte beáti Lucae deférimus, et medélam nobis operéntur et glóriam. Per Christum.


Ant. ad communionem Cf. Lc 10,1 Lc 9
Misit Dóminus discípulos, qui nuntiárent civitátibus: Appropinquávit in vos regnum Dei.

Post communionem
Praesta, quaesumus, omnípotens Deus,
ut, quod de sancto altári tuo accépimus,
nos sanctíficet, et in fide Evangélii,
quod beátus Lucas praedicávit, fortes effíciat.
Per Christum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario