Missale Romanum - S. Petri Claver, presbyteri

Proprium de Sanctis
September

Die 9 septembris
S. Petri Claver, presbyteri

De Communi pastorum: pro uno pastore vel de Communi sanctorum: pro iis qui opera misericordiae exercuerunt.

Collecta
Deus, qui beátum Petrum
servórum servum effecísti eúmque
mira in eis iuvándis caritáte
et patiéntia roborásti,
eius nobis intercessióne concéde,
ut, quae Iesu Christi sunt, quaeréntes,
próximos ópere et veritáte diligámus.
Per Dóminum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario