Missale Romanum - S. Teresiæ a Iesu Infante, virginis et Ecclesiae doctoris

Proprium de Sanctis
October

Die 1 octobris
S. Teresiæ a Iesu Infante, virginis
et Ecclesiae doctoris
Memoria

Ant. ad introitum
Circumdúxit eam Dóminus et dócuit; et custodívit quasi pupíllam óculi sui. Sicut áquila expándit alas suas, et assúmpsit eam, atque portávit in húmeris suis. Dóminus solus dux eius fuit.

Collecta
Deus, qui regnum tuum
humílibus parvulísque dispónis,
fac nos beátae Terésiae
trámitem prósequi confidénter,
ut, eius intercessióne,
glória tua nobis revelétur aetérna.
Per Dóminum.

Super oblata
In beáta Terésia te, Dómine,
mirábilem praedicántes,
maiestátem tuam supplíciter exorámus,
ut, sicut eius tibi grata sunt mérita,
sic nostrae servitútis accépta reddántur offícia.
Per Christum.

Ant. ad communionem Mt 18,3
Dicit Dóminus: Nisi convérsi fuéritis, et efficiámini sicut párvuli, non intrábitis in regnum caelórum.

Post communionem
Sacraménta quae súmpsimus, Dómine,
illíus in nobis vim amóris accéndant,
quo beáta Terésia se tibi addíxit,
tuámque cúpiit miseratiónem pro ómnibus impetráre.
Per Christum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario