Missale Romanum - Ss. Andreæ Dung La.c, presbyteri, et sociorum, martyrum

Proprium de Sanctis
November

Die 24 novembris
Ss. Andreæ Dung La.c, presbyteri,
et sociorum, martyrum
Memoria
Martyres in Vietnamia


Ant. ad introitum Cf. Ga 6,14; cf. 1Co 1,18
Nobis absit gloriári nisi in cruce Dómini nostri Iesu Christi. Verbum enim crucis nobis, qui salvi facti sumus, virtus Dei est.

Collecta
Deus, omnis paternitátis fons et orígo,
qui beátos mártyres Andréam et sócios eius
Cruci Fílii tui usque ad sánguinis effusiónem fidéles effecísti,
eórum intercessióne concéde,
ut amórem tuum inter fratres propagántes
fílii tui nominári et esse valeámus.
Per Dóminum.

Super oblata
Súscipe, sancte Pater, múnera quae offérimus,
passiónem venerántes sanctórum mártyrum,
ut inter advérsa vitae nostrae,
fidéles tibi semper inveníri mereámur
et hóstiam tibi acceptábilem nosmetípsos exhibére.
Per Christum.

Ant. ad communionem Mt 5,10
Beáti qui persecutiónem patiúntur propter iustítiam, quóniam ipsórum est regnum caelórum.

Post communionem
Uníus panis alimónia refécti,
in commemoratióne sanctórum mártyrum,
te, Dómine, supplíciter deprecámur,
ut, in tua dilectióne unánimes manéntes,
patiéntiae praemium mereámur cónsequi aetérnum.
Per Christum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario