Missale Romanum - In Nativitate Domini: Ad Missam in nocte

Tempus Nativitatis

Die 25 decembris
IN NATIVITATE DOMINI
Sollemnitas

Ad Missam in nocte

In Nativitate Domini omnes sacerdotes tres Missas celebrare vel concelebrare possunt, dummodo hae suo tempore celebrentur.

Ant. ad introitum          Ps 2, 7
Dóminus dixit ad me: Fílius meus es tu,
ego hódie génui te.

Vel:

Gaudeámus omnes in Dómino,
quia Salvátor noster natus est in mundo.
Hódie nobis de cælo pax vera descéndit.

Dicitur Glória in excélsis.

Collecta

Deus, qui hanc sacratíssimam noctem
veri lúminis fecísti illustratióne claréscere,
da, quǽsumus, ut, cuius in terra mystéria lucis agnóvimus,
eius quoque gáudiis perfruámur in cælo.
Qui tecum.

Dicitur Credo. Ad verba Et incarnátus est genuflectitur.

Super oblata
Grata tibi sit, Dómine, quǽsumus,
hodiérnæ festivitátis oblátio,
ut, per hæc sacrosáncta commércia,
in illíus inveniámur forma,
in quo tecum est nostra substántia.
Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.

Præfatio: De Christo luce.

Tonus sollemnis
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

Textus sine cantu: Præfatio de Nativitate.

Quando adhibetur Canon romanus, dicitur Communicántes proprium.

Ant. ad communionem          Io 1, 14
Verbum caro factum est, et vídimus glóriam eius.

Post communionem
Da nobis, quǽsumus, Dómine Deus noster,
ut, qui nativitátem Redemptóris nostri
frequentáre gaudémus,
dignis conversatiónibus
ad eius mereámur perveníre consórtium.
Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis.

No hay comentarios:

Publicar un comentario