Missale Romanum - In feriis Temporis Nativitatis. Sabbato

Tempus Nativitatis

Sabbato

Ant. ad introitum          Gal 4, 4-5
Misit Deus Fílium suum, factum ex mulíere,
ut adoptiónem filiórum reciperémus.

Collecta

Ante sollemnitatem Epiphaniæ
Omnípotens sempitérne Deus,
qui per advéntum Unigéniti Fílii tui
nova luce radiáre dignátus es,
concéde nobis, ut, sicut eum per Vírginis partum
in forma nostri córporis merúimus habére partícipem,
ita et in eius regno grátiæ mereámur esse consórtes.
Qui tecum.

Post sollemnitatem Epiphaniæ
Omnípotens sempitérne Deus,
qui per Unigénitum tuum
novam creatúram nos tibi esse fecísti,
præsta, quǽsumus, ut per grátiam tuam
in illíus inveniámur forma,
in quo tecum est nostra substántia.
Qui tecum.

Super oblata
Deus, auctor sincéræ devotiónis et pacis,
da, quǽsumus, ut et maiestátem tuam
conveniénter hoc múnere venerémur,
et sacri participatióne mystérii fidéliter sénsibus uniámur.
Per Christum.

Praefatio de Nativitate ante sollemnitatem Epiphaniae; Praefatio de Epiphania, vel de Nativitate post sollemnitatem.

Ant. ad communionem          Io 1, 16 
De plenitúdine eius nos omnes accépimus,
et grátiam pro grátia.

Post communionem
Divérsis plebs tua, Dómine, gubernáta subsídiis,
et præséntia pietátis tuæ remédia cápiat et futúra,
ut, transeúntium rerum necessária consolatióne fovénte,
fiduciálius ad ætérna conténdat.
Per Christum. 

No hay comentarios:

Publicar un comentario