Missale Romanum - Ss. Innocentium, martyrum

Proprium de Sanctis
December

Die 28 decembris
SS. INNOCENTIUM, MARTYRUM
Festum

Ant. ad introitum
Innocéntes pro Christo infántes occísi sunt, ipsum sequúntur Agnum sine mácula, et dicunt semper: Glória tibi, Dómine.

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta
Deus, cuius hodiérna die praecónium
Innocéntes mártyres non loquéndo
sed moriéndo conféssi sunt, 
da, quaesumus, ut fidem tuam,
quam lingua nostra lóquitur, 
tiam móribus vita fateátur.
Per Dóminum.

Super oblata
Súscipe, Dómine, quaesumus,
devotórum múnera famulórum,
et eos tuis purífica serviéntes pietáte mystériis,
quibus étiam iustíficas ignorántes.
Per Christum.


Ant. ad communionem Cf. Ap 14,4
Hi empti sunt ex homínibus, primítiae Deo et Agno; hi sequúntur Agnum quocúmque íerit.

Post communionem
Salvatiónis abundántiam tríbue, Dómine,
fidélibus in eórum festivitáte tua sancta suméntibus,
qui, Fílium tuum humána necdum voce profiténtes,
caelésti sunt grátia pro eius nativitáte coronáti.
Qui vivit et regnat in saecula saeculórum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario