Leccionario - Decretum


Prot. N. 106/69

DECRETUM

Ordinem lectionum Scripturæ Sacræ in Missa adhibendum, ad normam Constitutionis de sacra Liturgia, quo ditior mensa verbi Dei pararetur fidelibus, thesauri biblici largius aperirentur, et, intra præstitutum annorum spatium, præstantior pars Scripturarum Sanctarum populo legeretur (art. 51), Consilium ad exsequendam Constitutionem de sacra Liturgia apparavit, et Summus Pontifex PAULUS VI per Constitutionem Apostolicam «Missale Romanum», die 3 aprilis 1969 datam, approbavit.
Sacra igitur hæc Congregatio pro Cultu Divino, de speciali mandato Summi Pontificis, eundem Ordinem lectionum Missæ promulgat, statuens ut a die 30 novembris, dominica prima Adventus, huius anni 1969 vigere incipiat. Adhibebitur autem proximo anno liturgico, series B lectionum dominicalium et series II prioris lectionis in feriis «per annum».
Cum autem in præsenti Ordine indicationes tantummodo præbeantur pro singulis lectionibus, curæ Conferentiarum Episcopalium committitur ut textus integri apparentur in linguis vernaculis, servatis normis quæ statutæ sunt per Instructionem de popularibus interpretationibus conficiendis, datam a Consilio ad exsequendam Constitutionem de sacra Liturgia, die 25 ianuarii 1969. Textus vero populares aut sumantur a Sacræ Scripturæ interpretationibus pro singulis regionibus iam legitime approbatis et ab Apostolica Sede confirmatis, aut, si ex novo conficiuntur, confirmationi huius Sacræ Congregationis proponantur.

Contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Ex ædibus Sacræ Congregationis pro Cultu Divino, die 25 maii 1969, dominica Pentecostes.

BENNO Card. GUT
Præfectus

A. BUGNINI
a Secretis

No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada