Leccionarios - Decretum de Editione Typica Altera


Prot. CD 240/81

DECRETUM

DE EDITIONE TYPICA ALTERA

Ordo lectionum Missæ, cuius prima impressio in editione typica anno 1969 facta est, die 25 maii eiusdem anni promulgatus fuerat de speciali mandato Summi Pontificis Pauli VI, secundum normam Constitutionis de sacra Liturgia, ut Conferentiis Episcopalibus indicationes præberentur pro singulis lectionibus biblicis in celebratione Missæ, ad Lectionaria linguis popularibus exarata diversis in regionibus apparanda. rande
In illa editione deerant indicationes biblicæ lectionum pro «Ordinibus» sacramentorum necnon rituum, qui post mensem maium 1969 fuerunt evulgati. Præterea, Bibliorum sacrorum Nova Vulgata editione peracta, per Constitutionem Apostolicam «Scripturarum thesaurus» die 25 aprilis 1979 datam statutum est textum Novæ Vulgatæ editionis tamquam typicum ad usum liturgicum in posterum assumi debere.
Cum vero editio typica prior iam non prostet, opportunum visum est alteram parare editionem, quae relatione habita ad priorem sequentia præbet elementa peculiaria:
1) Textus «Prænotandorum» auctus est.
2) Ad norman Constitutionis Apostolicæ «Scripturarum thesaurus», in textibus biblicis referendis adhibita est Bibliorum sacrorum editio Nova Vulgata.
3) Insertæ sunt omnes indicationes biblicæ, quæ inveniuntur in Lectionariis «Ordinum» sacramentorum atque sacramentalium post editionem priorem «Ordinis lectionum Missæ» evulgatis. 
4) Adiunctæ sunt quoque indicationes biblicæ pro lectionibus in quibusdam Missis «pro variis necessitatibus» necnon pro lectionibus in ceteris Missis, quae in editionem alteram Missalis Romani anno 1975 prima vice sunt insertæ.
5) Ad celebrationes Sanctæ Familiæ, Baptismatis Domini, Ascensionis et Pentecostes quod attinet, adiunctæ sunt indicationes lectionum «ad libitum», ut biblici textus earundem celebrationum, per cyclos A, B, C in Lectionario pro dominicis et festis distributi, prorsus complerentur.
Hanc editionem alteram Ordinis Lectionum Missæ Summus Pontifex Ioannes Paulus II auctoritate sua approbavit et Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino nunc promulgat et typicam esse declarat.
Curæ erit Conferentiarum Episcopalium variationes, quæ in hac editione altera inveniuntur, in editiones linguis vernaculis apparandas inducere.

Contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Ex ædibus Sacræ Congregationis pro Sacramentis et Cultu Divino, die 21 ianuarii 1981.

IACOBUS R. Card. KNOX
Præfectus

VERGILIUS N
a Secretis adiunctus

No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada