Decreto recognitio Leccionario I (C), Leccionario II y Leccionario III (par)


Prot. N. 421/15

DECRETUM

Instante Eminentissimo Domino Richardo Cardinale Blázquez Pérez, Archiepiscopo Vallisoletano et Præside Conferentiæ Episcoporum Hispaniæ, litteris die 1 mensis iulii 2015 datis, vigore facultatum huic Congregationi a Summo Pontifice FRANCISCO tributarum, translationem in linguam hispanicam Lectionarii Missarum pro Dominicis et Festis (anni C), Lectionarii Missarum pro feriis Adventus, Nativitatis, Quadragesimae et Temporis Paschalis atque Lectionarii Missarum pro feriis Temporis «per annum» (anni secundi), ad usum dioecesium Hispaniæ, prout in adiecto exstat exemplari, perlibenter confirmamus.
In textu imprimendo inseratur ex integro hoc Decretum, quo ab Apostolica Sede petita recognitio conceditur. Eiusdem insuper textus impressi duo exemplaria ad hanc Congregationem transmittantur. 

Contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Ex aedibus Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, die 10 mensis augusti 2015, in festo sancti Laurentii, diaconi et martyris.

ARTURUS ROCHE
Archiepiscopus a Secretis

R. P. CONRADUS MAGGIONI, S. M. M.
Subsecretarius

No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada